CATOBLEPAS seu CATOBLEPA

CATOBLEPAS seu CATOBLEPA
CATOBLEPAS, seu CATOBLEPA
nomenanimalis in Aethiopia, de quo sic Solinus, c. 30. Iuxta Nigrim fluv.
Catoblepas nascitur, modica atque iners bestia, caput praegrave aegre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos eius offenderint, protinus vitâ exeunt. Graece κατωβλέπας, ut κατωφάγας, a κάτω, et βλέπω video, ob rationem dictam. In Circo Romano, ἡ κάτω, i. e. pars infenior, dicebatur Circi principium, ubi creta; sicut ἡ ἄνω, i. e. pars superior, ea quae ad ultimas metas erat, et alias σφενδόνη quoque appellabatur. Unde partem illam Circi, comparant Circi Editores terrae; istam vero, caelo. In urbe Athenarum, quid τῆς κάτω πόλιως nomine venerit, diximus supra. Vide Salmas. ad Solinum p. 389. et 915.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”